[Translate to Latein:]

Fundatio Pii PP. XI pro Romanorum pontificum documentorum editione et studiis promovendis

Ecclesiae Romanae prout unicae ex omnibus institutionibus medii aevi contigit, quod auctoritate sua ubicumque in regionibus, regnis terrae dominiis Europae tunc temporis quoad rem publicam plurimum divisae maxime valeret. Praecipue curia Romana non solum caput ad res totius Ecclesiae gestandas sed etiam medium eminens vitae spiritualis et omnium rerum humanarum erat, unde impetus principalis ad coniunctionem artiorem Europae provenit et eius profectus in tempora moderna non minime promotus est. Privilegia imprimis et litterae a cancellaria summorum pontificum conscripta et diffusa auctoritatem sedis apostolicae propagabant, quibus etiam cursus ac modus scripturae et consuetudines cancellariarum tam publicarum quam ecclesiasticarum et communalium in omnibus pene regionibus Europae pervalde impulsabantur. Tam numero quam forma privilegia et litterae apostolicae medium inde maximi momenti ad communicationem inter personas institutionesve medii aevi devenerunt.

Qua de causa diplomatica pontificia recte non solum in iucundissimas sed etiam gravissimas disciplinas pro studiis mediae aetatis censetur et sub conspectus unius cultus tam Europam quam totum orbem coniungentis nostro tempore denuo valde praesens est.